EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.
[p. 5 modifica]
INTROITVS.


D
D
ILECTI frates, nec non Ecclesiae Patres,

Loqui non possum nisi latinum grossum
Quia studui parum in tempore scholarum,
Sed malui stare cum tesseris jocare
Et non latinos, sed colui buratinos,
Vel, scrutans fossas, piscavi tencas grossas,
Vel per collinas venavi passarinas
De Cicerone me fricans et Nasone;
Habens per nates magistros et abbates...
Cænavi et pransi! Sic rupico permansi
Et meus latinus est nimis cloacinus,
Nam ablativum confundo cum dativum
Et in sermones induco extraphalliones.
Parcite tamen si sum magnum salamen
Et cogitate in magna hilaritate
Mysterium grossum pro quo dicere possum
Frinias, stultitias, haereses et spurcitias,
Quas vos praeclare debetis adorare;
Nam, fratres mei, friniae sunt verba Dei,
Quia si sum rapa, sum etiam summus Papa
Quem Deus terribilis creavit infallibilis
Quamvis bestialiter agat et non papaliter,
Vel maledicat, vel magnas ostreas dicat.
Fides sic jubet nec dubitare lubet.
Credite fidenter et bibite frequenter.
Sed de hoc satis ut alia intelligatis.

[p. 6 modifica]


Dies infelices et noctes meretrices
     Transeo in lontana carcere vaticana,
     Tristis et dolens, piger et male olens,
     Sine appetentia, quamvis ministret scientia
     Aperitivos, jalapas, lavativos
     Et alias tales medelas suinales,
     Quas mitto retro libenter Divo Petro.
     In tali exitio male procedit mictio,
     Veniunt dolores ad pedes posteriores
     Et derelictus, cruciatus, imo frictus,
     In corde meo hanc gratiam peto a Deo,
     Et, o, quam peto, nec semper in secreto,
     Ridentes valles, solitariosque calles,
     Nemora, colles virentes atque molles
     Et rura amoena in quiete alta et serena,
     Ubi suaves amores canunt aves,
     Vel potius undas sonantes et profundas,
     Cymbas natantes, mulieres balneantes,
     Pisces assatos vel caccabo elixatos,
     Vina divina Vallipollicellina,
     Cum Tervisina lucanica suina;
     Sed magis pacem jucundam et tenacem,
     Corda sincera in amicitia vera,
     Frontes apertas et te, sancta LIBERTAS!

Heu mihi! Haec omnia sunt sicut aegri somnia,
     Nec valet flere, nec juvat Miserere,
     Nec calcitrare, nec crepitus jactare!
     Deus me non audit nec diabolus exaudit
     Et plumbea quies ac sempiterni dies
     Me vexant, angunt et binas pilas frangunt.
     Moriar et vitam nequam et parasitam
     Amittam, tristis, forsan in diebus istis!

[p. 7 modifica]

     Moriar! Transivi nec gemitus audivi,
     Visus habebam nec miseros videbam,
     Transivi mundum ut spectrum iracundum.
     Dilexi tantum, ex corde, Officium Sanctum,
     Dilexi hircinos inunctos capucinos,
     Dominicanos et firmos Salesianos,
     Nec non mœchantes Sorores et prægnantes:
     Sed bene odivi et scutica punivi
     Intelligentiam, rationem et sapientiam.
     Odivi et saepe fui dirus in præsepe,
     Quia, donec vixi, sauciavi, maledixi,
     Evomui obscœna in domo Dei venena,
     Sillabos feci, scommunicas projeci...
     Moriar, sed fortis, nunc et in hora mortis,
     In verba extrema dicam et anathema!...
     Et modo in isto omnia novavi in Christo.

Alsi et sudavi in tœdio et lacrimavi
     Huc catenatus et pene tumulatus;
     Sed habui tamen hinc aliquod solamen
     A Musa læta quæ fecit me poeta.
     O dulcis Musa, nec tetra nec obtusa,
     Jucunda Dea, pellex amica mea,
     Scortum suave, dulcedo et amor, Ave!
     Mecum lusisti et, melle tuo, mulsisti
     Spasmata crucis, ut rosea nuncia lucis
     Excitat flores, blanditias et lepores.
     Per te revixi et sacrum carmen dixi,
     Veneto more, in pace et in amore.
     O meae lacunæ sub glauca basia lunae,
     Murmur undarum, cœruleum mare et clarum,
     Templum Marcianum, palatium dioecesanum
     Ubi subrisi comedens risi et bisi,

[p. 8 modifica]

     Agra Salzani, bulbari Mantuani,
     Flores aulentes et anseres canentes,
     Thura, orationes, fritillæ, macarones,
     Grati sodales, pinguæculae moniales,
     Fides supina, lusus, puellae, vina,
     Juvante Deo, psallite in libro meo!

Nugae ridentes et paginae dolentes,
     Ite et vos fratres, nec non Ecclesiae Patres,
     De sacro Vate non male cogitate,
     Quia dum haec cano, ex antro Vaticano
     Vos benedico et ostream parvam dico,
     Cum qua valete et iterum bibete!

Joseph.

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Introitus&oldid=74484"