Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/74

Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.
2.
1452. Die 3. Julij.
Senato I. R. 4. Mar. Fol. 136. tergo.

Quod complaceatur Serenissimo domino Constantinopolis, quod possint hinc extrahi libere facere loricas centum, et milliara XXti. salnitrij, sine datij solutione, declarante tamen eius nuncio, cum quo navigio, predicta mittere intendit.

De parte 94.
De non 1.
Non sincere 1.


3.
1452. Die Ultimo Augusti.
Senato I. R. 4. Mar. Fol. 147 tergo.

Sap. Consilii. Ser Orsatus Justinianus miles, ser Cristophorus Mauro proc. Sap. terre firme, ser Andreas Marcello, ser Leo de Molino, ser Petrus Mocenigo. Sapp. Ordinum, ser Andreas Duodo, ser Petrus Barotio.

Quoniam nova que habentur ex Constantinopoli de publicatione guerre per Imperatorem turcorum, quam urbem, mari terraque, cunctis viribus expugnare disponit, tam pro honore dei, quam pro commodo nostro, et universali benefitio mercatorum nostrorum, tantum magnifacienda sunt, quantum merito fieri debet, sitque necessarium supra hoc, facere provisionem, et assecurare galeas nostras viagii Romanie:

Vadit pars, quod immediate hinc expediri debeat una velocissima barca, que vadat ad reperiendum virum nobilem Gabrielem Tarvisano vicecapetaneum nostrum Culphi, sibique mandetur, quod cum galea de Creta secum existente, subito, itineri se committat, et vadat primo Corphoum quanto celerius esse possit. Et scribatur, et mandetur illi regimini nostro, quod de quibuscumque pecunijs, tam gubernatorum et tesaurariorum novorum, quam aliter illic armare debeat, et expedire galeam nostram, deinde ut quanto festinantius esse possit, Negropontem se transferat, idem autem vicecapitaneus Culfi, non ammittendo ullum tempus, continuare debeat navigationem suam versus Negropontem; committeturque illi regimini, quod immediate armare studeat galeam nostram deinde, et si, prout verisimiliter tenendum est, illic erunt galee nostre viagij Romanie, quum propter novitatem turcorum tute viagium suum prosequi nequivissent, est nostre intentionis, et volumus, quod capitaneus ipsarum galearum Romanie, una cum regimine nostro Negropontis, ac cum dicto vicecapitaneo Culfi, patronis et supracomitibus galearum, que illic erunt, convocatis etiam usque XII ex nobilibus mercatoribus nostris existentibus supra galeis Romanie, invicem esse debeant, et si propter illa que veridice presentient de armata turchorum, videbitur eis, seu maiori parti eorum, secure ire posse Constantinopolim, et sequi viagium, in dei nomine, et in bona gratia, cum illis galeis, expectando vel non expectando galeam de Corphoy, prout eis videbitur, vadant et prosequantur viagium suum, et committatur dicto vicecapitaneo Culfi, quod associare debeat galeas nostras dicti viagi Romanie, usque ad buccam maris majoris, casu quo deliberarent ire in mari majore, deinde revertatur Constantinopolim, expectando illic

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453.djvu/74&oldid=69438"