Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/76

Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.

transferrat Negropontem, et committatur dicto vicecapitaneo nostro Culphi, quod non amittendo ullum tempus, dirigat se Mothonum, et inde Negropontem. Regimini autem nostro Mothoni mandetur, quod, recuperatis omnibus pecuniis nostris, quacumque ratione, et tam gubernatorum, quam tesaurariorum novorum, eas subito mittere debeant Neapolim Romanie, et scribatur illi regimini nostro, quod subito armare et expedire debeat galeam nostram, quam illic habent, ut cum omni celeritate se conferat Nigropontem, tam cum pecuniis de Mothono, quam cum omnibus aliis pecuniis thesaurariorum, et aliter quas illic recuperare poterunt. Quamprimum vero, dictus vicecapetaneus attigerit Negropontem, si galee nostre viagij Romanie, illic se repperient, que propter novitatem turcorum, viagium suum prosequi nequivissent, est nostre intentionis, quod armetur immediate galea nostra Nigropontis, et ita scribatur efficacissime illi regimini nostro, quod de omnibus pecuniis, ut supra, facere studeat. Ordinetur quoque et mandetur, quod capitaneus galearum nostrarum Romanie una cum regimine Nigropontis, ac cum vicecapitaneo Culphi, convocatis etiam usque ad numerum XII nobilium mercatorum nostrorum supra dictis galeis Romanie, qui eis videbuntur, omnes invicem esse debeant, et si per illa que veridice presencient de armata turcorum, videbitur eis, seu majori parti eorum, secure ire posse Constantinopolim, et prosequi viagium, in dei nomine, et in bona gratia, cum galeis predictis, expectando etiam, vel non expectando galeam de Corphoi et de Neapoli, prout eis videbitur, vadant et prosequantur viaggium, committanturque dicto vicecapitaneo Culphi, quod associare debeat galeas nostras Romanie, usque ad buccam majoris maris, casu quo illuc ire deliberarent, deinde revertatur Constantinopolim, expectaudo illic reditum ipsarum galearum, assecurandoque eas naves, et alia nostra navigia ac bona mercatorum nostrorum, deffendendoque urbem illam, casu quo per teucrum debellaretur.

Verum, si per accessum Constantinopolim, videretur dicto vicecapitaneo Culfi res illas non esse in periculo, sed conditionatas per modum, quod licentiari possent, una vel plures de dictis galeis, videlicet de Neapoli et Corphoy, ac etiam de Nigroponte, sicut sibi videbitur, ut redeant ad disarmandum.

Si vero in Nigroponte, non videretur maiori parti predictorum, propter illa que haberentur, quod galee nostre Romanie secure ire non possent ad viagium suum, eo casu, etiam relinquantur arbitrio et deliberationi predictorum omnium, seu majoris partis eorum, mittere galeas nostras subtiles usque Constantinopoli ad supervidendum et intelligendum conditiones illarum partium, et si ad appulsum earum, constanter res ille in periculo repperirentur, sit in libertate vicecapitanei, remanendi cum omnibus, vel parte galearum predictarum, pro defensione illius civitatis. Demum, omnibus suprascriptis bene intelectis et examinatis, disponere possint, sicut eis videbitur, tam in prosequendo viagium galearum Romanie, quam etiam in remanendo, et disonerari faciendo galeas Romanie, deliberarent sicut melius et utilius esse cognoverint.

Preterea, ut armamento galee de Nigroponte detur celeris expeditio, scribatur regimini Corphoy, sibique mittantur litere nostre directive regimini Nigropontis, mandantes, quod galeam illam immediate armare debeat, ut subito esse possit ad nostra mandata, quas literas dictum regimen immediate mittat per viam Ostrie Nigropontem.

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453.djvu/76&oldid=67000"