Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/77

Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.


Ordinetur preterea, quod si ad appulsum prefati vicecapitanei nostri Corphoum, vel Mothonum, intelligeret a certo, galeas nostras viagii Romanie prosecutas fuisse viagium suum, in hoc casu, armari non faciat galeas de Corphoy, et de Neapoli, sed ipse cum duabus galeis vadat usque Constantinopoli ad intelligendum nova illarum partium, redeundo cum galeis nostris Romanie.

De parte   61   74
De non   9   —
Non sincere   5   7


1452. Die 16 Novembris.
Sec. Sen. T. 19. Fol. 170. recto.

Quod spectabili oratori Serenissimi domini Imperatoris Constantinopolis, qui ad nos se contulit, et magna verborum efficatia explicavit pericula et conditiones civitatis Constantinopolis, respectu Imperatoris Turcorum, qui ultra damna illata hoc anno illi urbi, ac locis de extra, que quasi in totum ad manus infidelium teucrorum devenerunt, certum est quod, ad nihil aliud aspirat, et pro viribus attendit, quam ad expugnandum per mare et per terram, et ad occupandum tempore novo civitatem ipsam, petitque instanter favores nostros etc. sicut per Serenissimum dominum Ducem isti consilio relatum est, respondeatur:

Quod profecto dolemus multum, et molestissime nobis sunt ultra quam possimus exprimere, omnes adversitates et incomoda occursa, et que contingere constantinopolitane urbi, tam ob honore summi dei nostri et christiane religionis, quam ob vetustissimam affectionem nostram ad Imperium illud, et ad eidem Sublimitatem, ac etiam ad bonum et commoda civitatis ejusdem, cujus jacturas, sicut per continuas experientias videri potuit, habuimus semper, non minus infestas, quam si nobis propriis, ut ita diximus illate fuissent. Laudamus si quidem et comendamus plurimum, quod idem spectabil is orator, sicuti nobis dixit, conferat se ad romanum pontificem, tamquam ad supremum caput et principem christianorum, et etiam ad alios dominos, et potencias, ad impetrandum favores et presidia sua, pro deffensione et bona conservatione illius civitatis, contra perfidos teucros, quantoque celerius ipse orator accedet ad sumum pontificem et ad alios dominos, sicut prefertur, tanto melius et utilius erit, nosque ex nunc dicimus quod licet gravissimis expensis implicati sumus ex bello, quod nobis occurrit, tamen si intelligemus, sumum pontificem, et de aliis qui possunt prestare favores suos, nos quoque perseverantes in consueta bona dispotione nostra, libenti animo, huic sancto operi porrigemus favores nostros, pro bono statu prefati Serenissimi Imperatoris, et conservatione civitatis prefate.

Verum si forte, prout rationabile est, predictus orator peteret literas nostras pro favore istius materie, secum ad sumum pontificem defferendas, ex nunc captum sit, quod Sanctitati sue scribatur in hac forma, videlicet:

Quamque, beatissime pater, non opportere noscamus, de re ista, que honorem summi creatoris nostri, gloriam ac decus vestre sanctitatis, et totius christiane religionis, magnopere conspicit, quicquam commemorare, cum tamen nuper huc, se contulerit spectabilis orator iste serenissimi domini Imperatoris Constantinopolis, nobisque id ipsum de gravissimis periculis illius urbis, ne in manus im-

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453.djvu/77&oldid=67001"