Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/85

Sta pagina la xe stà trascrita, ma la gà ancora da vegner rileta.

que X/m. sicut collegium noverit opus esse, de omnibus pecuniis, qui quocunque haberi possint.

Ulterius captum sit, quod pro fortificatione armate nostre contra teucros, prope casus qui contingere possunt, ultra galeam, cuius est supracomitus vir nobilis Paulus Barbadico, qui primitus et immediate expediatur, postea etiam armari debeant, et cum omni solicitudine expediri tres galee, et accipiantur ob hoc, pecunie ex omni loco, eliganturque Supracomiti ipsarum galearum in primo majori Consilio per scruptinium juxta consuetum.

Ordinetur quoque capitaneo nostro generali maris, quod cum omnibus galeis sibi com missis portare debeat Enum, si ita cum securitate facere posse videbit, literas nostras directivas oratori nostro ad dominum Teucrum, juxta deliberationem istius consilii.

De parte . . . . 12.


12.
Ser Marcus Venerio, Sap. Ordinum.

Vult quod differatur, donec galea barbadica armanda erit in ordine, et postea veniatur ad istum Consilium, et deliberetur sicut utilius videbitur.

De parte . . . . . . . . 30


13.
Ser Alexander bono, Sapiens ordinum.

Vult quod diferatur ut supra, et ut negotia nostri status a parte maris per medium pacis, aut convenientium provisionum sint debite assecurata:

Vadit pars, quod in dei nomine, die dominica proxima XX presentis, in majori consilio eligantur tres supracomiti per 1111or manus electionum, qui possint eligi de omni loco et officio cum salario, modis, et omnibus conditionius aliorum supracomitorum. Et teneantur Consiliarij, omnino ordinare, quod dicti tres supracomiti ponant banchum die XXIII presentis, pro quarum armamento accipiantur pecunie necessarie de quibuscumque pecunijs nostris, ex illis officiis et locis, unde citius haberi poterunt, ut per totum hunc mensem, dicte tres galee bene armate recedere possint. Et pro meliori executione hujus deliberationis, teneatur unus ex sapientibus ordinum per texeram, vel concordium, stare semper presens ad officium armamenti, ad solicitandum celere armamentum et expedition em dictarum galearum.

Et mandetur patronis et provisoribus nostris arsenatus, quod subito parare debeant duo corpora galearum, qui simul cum suprascriptis tribus, mittantur omnino nostro capitan eo generali maris, cum illis ex officialibus sive hominibus dictarum galearum qui videbuntur collegio, et scribatur dicto capitaneo quod unam armare fiant per ducam Egeopelagi, sicut se obtulit, et alteram per fideles nostros Thinarum et Michonarum, sicut obligati sunt.

De parte 4
De non 2
Non sincere 12.


Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Pagina:Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453.djvu/85&oldid=67028"