Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/11

EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.
[p. 78 modifica]
11.
Ser Paulus Darpino, Ser Antonius de Priolis, Sap. Ordinum.

Volunt partem scribendi oratori nostro ad teucrum per totum, cum additionibus infrascriptis — Videlicet:

Quod ad evitanda inconvenientia, que sequi possent, sub pretextu pratice huius pacis cum teucro, aliquis seu aliqui cives et mercatores nostri ire non possint cum havere suo, seu mittere Constantinopolim aut ad alias terras subiectas teucro, a strictu supra, absque deliberatione et licentia istius consilij, sub pena contrabandi totius eius quod portaretur, seu mitteretur per se vel per alios quovis modo.

Preterea ordinetur, et captum sit, quod de presenti, mitti debeant viro nobili ser Jacobo Lauredano capitaneo nostro generali maris a ducatos V/m. us[p. 79 modifica]que X/m. sicut collegium noverit opus esse, de omnibus pecuniis, qui quocunque haberi possint.

Ulterius captum sit, quod pro fortificatione armate nostre contra teucros, prope casus qui contingere possunt, ultra galeam, cuius est supracomitus vir nobilis Paulus Barbadico, qui primitus et immediate expediatur, postea etiam armari debeant, et cum omni solicitudine expediri tres galee, et accipiantur ob hoc, pecunie ex omni loco, eliganturque Supracomiti ipsarum galearum in primo majori Consilio per scruptinium juxta consuetum.

Ordinetur quoque capitaneo nostro generali maris, quod cum omnibus galeis sibi com missis portare debeat Enum, si ita cum securitate facere posse videbit, literas nostras directivas oratori nostro ad dominum Teucrum, juxta deliberationem istius consilii.

De parte . . . . 12.

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453/Documenti/11&oldid=67018"