Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/3

EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.
[p. 68 modifica]
3.
1452. Die Ultimo Augusti.
Senato I. R. 4. Mar. Fol. 147 tergo.

Sap. Consilii. Ser Orsatus Justinianus miles, ser Cristophorus Mauro proc. Sap. terre firme, ser Andreas Marcello, ser Leo de Molino, ser Petrus Mocenigo. Sapp. Ordinum, ser Andreas Duodo, ser Petrus Barotio.

Quoniam nova que habentur ex Constantinopoli de publicatione guerre per Imperatorem turcorum, quam urbem, mari terraque, cunctis viribus expugnare disponit, tam pro honore dei, quam pro commodo nostro, et universali benefitio mercatorum nostrorum, tantum magnifacienda sunt, quantum merito fieri debet, sitque necessarium supra hoc, facere provisionem, et assecurare galeas nostras viagii Romanie:

Vadit pars, quod immediate hinc expediri debeat una velocissima barca, que vadat ad reperiendum virum nobilem Gabrielem Tarvisano vicecapetaneum nostrum Culphi, sibique mandetur, quod cum galea de Creta secum existente, subito, itineri se committat, et vadat primo Corphoum quanto celerius esse possit. Et scribatur, et mandetur illi regimini nostro, quod de quibuscumque pecunijs, tam gubernatorum et tesaurariorum novorum, quam aliter illic armare debeat, et expedire galeam nostram, deinde ut quanto festinantius esse possit, Negropontem se transferat, idem autem vicecapitaneus Culfi, non ammittendo ullum tempus, continuare debeat navigationem suam versus Negropontem; committeturque illi regimini, quod immediate armare studeat galeam nostram deinde, et si, prout verisimiliter tenendum est, illic erunt galee nostre viagij Romanie, quum propter novitatem turcorum tute viagium suum prosequi nequivissent, est nostre intentionis, et volumus, quod capitaneus ipsarum galearum Romanie, una cum regimine nostro Negropontis, ac cum dicto vicecapitaneo Culfi, patronis et supracomitibus galearum, que illic erunt, convocatis etiam usque XII ex nobilibus mercatoribus nostris existentibus supra galeis Romanie, invicem esse debeant, et si propter illa que veridice presentient de armata turchorum, videbitur eis, seu maiori parti eorum, secure ire posse Constantinopolim, et sequi viagium, in dei nomine, et in bona gratia, cum illis galeis, expectando vel non expectando galeam de Corphoy, prout eis videbitur, vadant et prosequantur viagium suum, et committatur dicto vicecapitaneo Culfi, quod associare debeat galeas nostras dicti viagi Romanie, usque ad buccam maris majoris, casu quo deliberarent ire in mari majore, deinde revertatur Constantinopolim, expectando illic [p. 69 modifica]reditum prefatarum galearum, assecurandoque eas naves, et alia navigia, et bona mercatorum nostrorum; declaretur tamen ipsi vicecapitaneo, non esse nostre intentionis, quod deveniat ad guerram vel novitatem cum teucro, sed sicut prediximus, attendat ad assecurandum galeas, navigia et bona nostrorum, et etiam ad deffendendum civitatem Constantinopolis, casu quo, pro teucrum debellaretur.

Si vero videretur majori parti predictorum, secure ire non posse Constantinopolim, propter nova que sentirent, in hoc casu, diferre debeant et expectare alias quatuor galeas nostras, capitaneo viro nobile Marco Geno milite, quas ordinavimus illuc se transferre debere. Quo casu volumus, quod omnes galee nostre predicte, esse debeant ad obedientiam dicti ser Marci capitanei, et omnibus suprascriptis, simul convenientibus, de novo deliberare debeant, quod agendum fuerit. Et si deliberabitur per majorem partem, quod prefate omnes galee cum securitate ire possint Constantinopolim, tunc prosequantur viagium suum, exequendo quantum superius dictum est, expectandoque reditum galearum viagij Romanie.

Preterea, ut armamento galee de Nigroponte, detur celerior expeditio, scribatur regimini Corphoy, sibique mittantur littere nostre directive regimini Nigropontis, mandantes quod galeam illam immediate armare debeat, ut subito esse possit ad nostra mandata, quas literas, dictum regimen immediate mittat per viam Ostrie Negropontem.

Ordinetur insuper, quod si ad appulsum prefati vicecapitani nostri Corphoum, seu Mothonum, intelligeret a certo, galeas nostras viagij Romanie, prosecutas fuisse viazzium sunm, in hoc casu, armari non faciat galeam de Corphoy, sed cum duabus galeis vadat versus Negropontem ad exequendum quantum superius dictum est.

De parte . . . . . . . . 67 . . . . . . . . 64

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453/Documenti/3&oldid=66995"