Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/6
1856
|
Edission original: |
Nicolò Barbaro, Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453, a cura de Enrico Cornet, Vienna, Libreria Tendler & Comp., 1856 |
Fonte: |
← 5 | Edission e fonte ▼ | 7 → |
- Summo Pontifici.
Licet non opportere putemus, beatissime pater, de re ista, que honorem summi creatoris nostri, gloriam ac decus sanctitatis vestre magnopere conspicit, quicquam commemorare, tamen non ignari eorum, qui dacturi sumus, extimaremus non mediocriter ledere redemptorem nostrum, vestramque Apostolicam Sanctitatem, si pretermitteremus silentio, gravissima et manifesta pericula constantinopolitane urbis. Sumus quidem nuperime, multis litteris facti certiores, imperatorem turcorum crucis hostem, qui hoc anno fere loca omnia contigua civitati Constantinopolis crudeliter subiugavit, vires suas incredibili quodam studio, terra marique parari, ut hoc proximo tempore novo ad civitatem ipsam expugnandam intendat, que profecto, omnium sententia, in maximo et evidentissimo periculo constituta est, nam bona pars teucrorum illorum jam prope urbem ipsam reducti sunt, eamque molestare non cessant. Sunt fideles urbis eiusdem in tanta animorum dubietate, tantoque tremore deducti, quod, ut ita dixerimus, major esse non possit, Nos vero, clementissime pater, videmus, clarissimeque cognoscimus, civitatem Constantinopolis, totque christiani fideles in illis provincijs existentes, ab atrocissimis perfidorum teucrorum manibus dirripi, nisi misericors deus noster, vestraque piissima sanctitas, huic sancto operi favores suos impendat. Est enim infirmitas ista ad excidium tam prope deducta, ut non solum magna spe futuri presidij, ac amplissimis exhortationibus opus habeat, verum etiam omnino necessarium sit, ut veris effectibus et favoribus succurratur. Oramus itaque beatitudinem vestram, ac devotissime supplicamus, et si tamen id non multum expedire credamus, quandoquidem pro summa bonitate et sapientia sua, longe melius quam nos intelligat quanti momenti ac ponderis res ista sit, ut tot malis, totque jacturis christiani fidelium dignetur occurrere; quum ex hoc etiam tot regna, quot sunt in illis partibus Europe, magno periculo subiacere videmus. Et licet maximis, gravissimisque impens is ex presenti bello impliciti simus, tamen si quemadmodum speramus, beatitudinem vestram, huic sancte rei opem et presidia sua ferret, nos quoque maiorum nostrorum consueta vestigia immitantes, in his que poterimus, prompto animo, partem nostram contribuemus. Cognoscimus enim apertissime, favores qui per nos conferri possint, nullo pacto, illos esse, qui magnitudini tante rei satisfaciant. Itaque sicut jam diximus, summe necessarium est per sanctitatem vestram citissime provideri.
Verum ex nunc captum sit, quod scribatur de ista materia reverendissimis dominis cardinalibus venetis, eisque mittatur copia presentium literarum, exhortenturque et rogentur dominationes sue, ut quamprimum sint cum romano pontifice, sibique exhibeant literas ipsas nostras, persuadeantque modis omnibus, beatitudini sue, ad providendum cum omni celeritate, periculis Constantinopolis, procurentque habere responsum, ac de provisione que fiet in ista materia, libeat nos illico facere certiores.
De parte | 153. |
De non | 1. |
Non sincere | 1. |