Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/5

EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qualità del testo: sto testo el xe conpleto, ma el gà ancora da vegner rileto.

[p. 71 modifica]

1452. Die 16 Novembris.
Sec. Sen. T. 19. Fol. 170. recto.

Quod spectabili oratori Serenissimi domini Imperatoris Constantinopolis, qui ad nos se contulit, et magna verborum efficatia explicavit pericula et conditiones civitatis Constantinopolis, respectu Imperatoris Turcorum, qui ultra damna illata hoc anno illi urbi, ac locis de extra, que quasi in totum ad manus infidelium teucrorum devenerunt, certum est quod, ad nihil aliud aspirat, et pro viribus attendit, quam ad expugnandum per mare et per terram, et ad occupandum tempore novo civitatem ipsam, petitque instanter favores nostros etc. sicut per Serenissimum dominum Ducem isti consilio relatum est, respondeatur:

Quod profecto dolemus multum, et molestissime nobis sunt ultra quam possimus exprimere, omnes adversitates et incomoda occursa, et que contingere constantinopolitane urbi, tam ob honore summi dei nostri et christiane religionis, quam ob vetustissimam affectionem nostram ad Imperium illud, et ad eidem Sublimitatem, ac etiam ad bonum et commoda civitatis ejusdem, cujus jacturas, sicut per continuas experientias videri potuit, habuimus semper, non minus infestas, quam si nobis propriis, ut ita diximus illate fuissent. Laudamus si quidem et comendamus plurimum, quod idem spectabil is orator, sicuti nobis dixit, conferat se ad romanum pontificem, tamquam ad supremum caput et principem christianorum, et etiam ad alios dominos, et potencias, ad impetrandum favores et presidia sua, pro deffensione et bona conservatione illius civitatis, contra perfidos teucros, quantoque celerius ipse orator accedet ad sumum pontificem et ad alios dominos, sicut prefertur, tanto melius et utilius erit, nosque ex nunc dicimus quod licet gravissimis expensis implicati sumus ex bello, quod nobis occurrit, tamen si intelligemus, sumum pontificem, et de aliis qui possunt prestare favores suos, nos quoque perseverantes in consueta bona dispotione nostra, libenti animo, huic sancto operi porrigemus favores nostros, pro bono statu prefati Serenissimi Imperatoris, et conservatione civitatis prefate.

Verum si forte, prout rationabile est, predictus orator peteret literas nostras pro favore istius materie, secum ad sumum pontificem defferendas, ex nunc captum sit, quod Sanctitati sue scribatur in hac forma, videlicet:

Quamque, beatissime pater, non opportere noscamus, de re ista, que honorem summi creatoris nostri, gloriam ac decus vestre sanctitatis, et totius christiane religionis, magnopere conspicit, quicquam commemorare, cum tamen nuper huc, se contulerit spectabilis orator iste serenissimi domini Imperatoris Constantinopolis, nobisque id ipsum de gravissimis periculis illius urbis, ne in manus im[p. 72 modifica]manissimorum teucrorum incidat, explicaverit, quod, certi sumus, eum qui jussu ipsius imperatorie Maiestatis Romam petit, vestre beatitudini relaturum, existimavimus non errare, si requisiti ab eo valde instanter, has nostras, clementie vestre damus. Sumus quidem, multis modis facti certiores, Imperatore turcorum crucis hostem, qui hoc anno fere loca omnia contigua civitati Constantinopolis crudeliter subiugavit, vires suas non mediocri studio, terra marique parare, ut tempore novo ad civitatem ipsam expugnandam intendat, que pro fecto, omnium sententia in maximo periculo constituta est, ob hanc itaque causam, idem orator ad pedes vestre beatitudinis proficiscitur, tamquam ad supremum caput et principem christianorum, imploraturus opem et presidia vestre apostolice sanctitatis. Nos vero supervacuum esse cognoscimus in hoc, Beatitudini vestre, quicumque persuadere, quum quidem, pro summa bonitate et sapientia sua, longe melius quam nos intelligat, quantum honori eterni dei nostri, glorie et officio sanctitatis vestre, et totius christiani nominis incumbat, nihil pretermittendum esse, ut una tanta civitas ab atrocissimis perfidorum teucrorum manibus non dirripiatur. Illud tamen pretermittere nolumus, quod, quamquam maximis impensis gravati sumus ex bello presenti, tamen si videbimus beatitudinem vestram, quemadmodum speramus, ac de aliis dominis et potentiis, huic sancte rei opem, presidia sua ferre, nosque, maiorum nostrorum consueta vestigia immitantes, prompto animo, partem nostram contribuemus. Et ex nunc captum sit, quod etiam de ista materia scribatur in opportuna forma collegio reverendissimorum dominorum cardinalium, ac in specie reverendissimis dominis cardinalibus venetis, eisque mittatur copia litterarum, quas scribimus romano pontifici, ut faveant prefato oratori, et operentur in hoc facto, quicquid boni poterunt.

De parte 87.
De non 3.
Non sincere 2.

Traesto fora da Wikipèdia - L'ençiclopedia łìbara e cołaboradiva in łéngua Vèneta "https://vec.wikisource.org/w/index.php?title=Giornale_dell%27assedio_di_Costantinopoli_1453/Documenti/5&oldid=67004"