Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/8
1856
|
Edission original: |
Nicolò Barbaro, Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453, a cura de Enrico Cornet, Vienna, Libreria Tendler & Comp., 1856 |
Fonte: |
← 7 | Edission e fonte ▼ | 9 → |
- Quod scribatur viro nobili Bartholomeo Marcello,
- oratori nostro ituro ad magnum teucrum.
Quamquam secutus sit adversus casus amissionis civitatis Constantinopolis, tamen deliberavimus cum nostro Consilio Rogatorinn, ut quemadmodum per alia vobis scripsimus, impetrato salvoconductu, vel signo securitatis a teucro, ut facere consuevit oratoribus euntibus ad eius presentiam, sequamini iter vestrum, propterea, obtenuto dicto salvoconductu, vel signo, ad presentiam dicti magni teucri vos conferre solicitate, et presentatis nostris literis credulitatis, factisque amicabilibus salutationibus, et oblationibus, sicuti honori suo et nostro vobis convenire videbitur, exponete:
Quod, defuncto Illustrissimo domino patre suo, et informati de assumptione sue Excellentie ad illum dominium, disponentes cum eius Sublimitate in pace et benivolentia perseverare, sicuti fecimus cum lllustrissimis progenitoribus suis, misimus ad ejus presentiam virum nobilem Laurentium Mauro oratorem nostrum, qui cum sua Excellentia, nostro nomine, congratulatus fuit de ejus successu in dominium, et confirmavit, ac de novo conclusit pacem et bonam amicitiam, cuius pacis copia apud vos est; et fuit semper dispositio nostra, eam pacem integrum observare, et quum ad nostram pervenit noticiam, galeas nostras Romanie insimul cum duabus galeis nostris subtilibus, quas pro earum securitate cum illis miseramus, in earum reditu ex mare majori, fuisse per Imperatorem Constantinopolis insimul cum mercatoribus et mercantias retentas, et necessitatas stare ad defensionem illius urbis, singularem profecto habuimus displicentiam, et subito elegimus vos oratorem nostrum ad Excellentiam suam, ad declarandum quantum hoc nobis displicuerat, et ut daretur modus, quod galee nostre de Constantinopoli se levarent, quum pacem predictam, quantum in nobis erat, conservare intendebamus, et tamen si quid scrupuli in eam occurrisset, reformari posset, et armavimus quasdam galeas nostras, ut suprascripte, que in Constantinopoli erant, secure venire possent, et eo interim secutum est, quod ipsa eius Excellentie optinuit civitatem predictam Constantinopolis, ob quod, accedere distullistis, ut intelligeritis intentionem nostram. Nos vero perseverantes in bona dispositione nostra, de novo mandavimus, ut sequamini viam vestram, et declaretis sue Excellentie, dictam retentionem et moram galearum nostrarum predictarum in Constantinopoli, preter intentionem et scientiam nostram processisse, ut diximus, quod facile sibi persuadere debet, cum hujusmodi galee ad mercationem, et non ad bellum apte sint, quodque intelligimus, pacem predictam durare et firmam esse, et parati sumus, si Excellentie sue placet, illam continuare, servareque secum solitam bonam amicitiam et benivolentiam nostram. Et ideo vobis dedimus amplissimam facultatem et libertatem, nostro nomine faciendi omnes scripturas et solemnitates opportunas pro declaratione huius nostre mentis, et intentionis, circa hanc pacis confirmationem, cujus copia apud vos est, ut diximus.
Et si dominus magnus teucer contentabitur, quod pax predicta, firma remaneat, ipsam confirmare procurabitis, et quod fiant scriptum opportune cum solemnitatibus solitis. Et quia pecunie, quas per ipsam pacem habere annuatim debeat, exbursari debebant, ut vidisse potestis per baiulum nostrum Constantinopolis, nunc declarabitis, quod solvantur de tempore in tempus per nostrum regimen Nigropontis.
Verum si dictus dominus teucer forte diceret, quod contentaretur nobiscum pacem habere, sed non juxta modum et continentiam ultime pacis confirmate, nostro nomine, per suprascriptum Laurentium Mauro oratorem nostrum, et alia peteret, in hoc casu dicere debeatis, quod dominatio nostra profecto, considerata antiquissima benivolentia nostra, sibi suadebat et tenebat, quod libere devenire deberet ad confirmationem pacis suprascripte, et propterea aliam non dedimus vobis libertatem. Quamobrem si aliud petere vult, necesse nobis est, ut scribatis nobis intentionem suam, et expectetis mandatum, et si constans stabit in proposito suo, procurate intelligere quicquid petere vult. Verum dicetis, quod ne multiplicent inconvenientia, rogate Excellentiam suam, ut contenta sit facere sufferentias vel treuguas, per illud tempus quod conveniens sit, quo possitis habere responsum et mandatum nostrum. —
Volumus quoque, ut vos intelligatis cum capitaneo nostro generali maris, ante discessum vestrum de Nigroponte, ut, occurrente casu, ei scribere possitis, et pro clariori sua informatione, extendere, et legi faciatis presentem commissionem.
De his autem que habebitis a dicto magno teucro, et novis, et alijs que occurrent digna noticia nostra, et specialiter de secutis de Constantinopoli, et in illis partibus, nos debeatis solertissime vestris litteris advisare. —
Si ad pacis confirmationem devenietis, contenti sumus, et captato tempore, cum vobis videbitur, dicatis, quod certus estis, quod optet mercatores conversari in dicta civitate Constantinopolis pro ipsius bonificatione, et ex nunc, in hoc et aliis complacere apti erimus ejus Excellentie, sed quod conveniens est, ut nostri, qui nonnullas habeant immunitates, illis uti et gaudere possint. Et ita procura, omnibusque modis solicita fieri, et si non omnes immunitates obtinere non posses, procura, quod nostri conversari polsint, et exercere mercantiam in civitate predicta Constantinopolis et alijs locis suis. Pro informatione autem vestra, vobis mittimus his inclusam copiam ultimarum treuguarum, quas habebamus cum Imperatore Constantinopolis.
Captivi detinentur per teucros, ut scitis, nonnulli nostri cives mercatores ac alii subditi, quorum liberationem summe exoptamus, propterea, confisi de prudentia vestra, contenti sumus ac singulariter nobis placebit, ut tam si flet pax quam treugua, cum illis prudentibus modis qui videbuntur, des operam per rescatum, et omnibus modis possibilibus, quos utiliores judicabitis, procurandi ipsorum libertatem, tali cum advertentia et modestia hoc faciendo, quod preiuditium vel incomodum personis dictorum nostrorum civium ac fidelium, occurrere non possit.
Ultra dona, que penes vos sunt, danda magno teucro et suis, mittimus etiam vobis per presentem galeam, dona descripta in folio his incluso, ut cum his et aliis placare procuretis animos dicti magni teucri, et aliorum principalium, quorum medio, metius videbitis posse obtinere intentum nostrum. —Mittimus etiam vobis ducatos trecentos qui erunt pro expensis vestris.
Insuper vobis mittimus, his insertam unam ziffram, cum qua, si quid secrete scribere volueritis, scribatis nobis, ac capitaneo generali maris.
De parte | 112. |
De non | 28. |
Non sincere | 3. |