Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453/Documenti/9
1856
|
Edission original: |
Nicolò Barbaro, Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453, a cura de Enrico Cornet, Vienna, Libreria Tendler & Comp., 1856 |
Fonte: |
← 8 | Edission e fonte ▼ | 10 → |
- Summo Pontifici.
Quamquam, beatissime pater, ille ipse animus noster sit, quem ad reprimendam rabiem crucis hostium per continua tempora habuimus, majoresque nostri, multis preteritarum rerum experientiis claruerunt, cogimur tamen, ac pro magnitudine facti, ut verum fateamur, impellimur, has nostras, beatitudini vestre dare. Scimus, quemadmodum etiam sanctitati vestre iam ante, variis modis inotescere potuit, omnes fere dominos, ac potentias christianas finitimas Imperatori Turcorum, post cladem, infelicissimumque excidium constantinopolitane urbis, nobis dumtaxat exceptis, ad concordiam cum ipso teucro devenisse, tributumque, sive censum multorum millium ducatorum singulis annis, sibi esse promissum. In nos, siquidem solos, ultra id presidij, quod a vestra beatitudine collatum est, tota moles potentissimi ac crudelissimi hostis coniecta est, quasi velimus, seu ut loquamur verius, possimus, maximeque absque pace Ligurie, tantum belli pondus, pro ceteris alijs potentiis sustinere. Habemus dudum, sicut Sanctitatem vestram non latet, quamplures triremes nostras apud Elespontum, et oras illas, ut resistant, contineantque, quoad (vires) patiantur sue, classem, maritimosque conatus immanissimi hostis, cui tacita excrevit elatio, ut jamplures comminatus sit, usque in Italiam, potentissimo exercitu, terra marique penetrare. Est apud imperatorem ipsum jamdiu unus orator noster, quem, ante miserandum casum Constantinopolis hinc expediveramus, pro rebus illis inter utrumque imperatorem aliqualiter componendis; neque dubium est, quod si pacem, aut concordiam ullam voluissemus cum isto perfidissimo Christi hoste, eam longe ante hanc diem consecuti fuissemus, et nunc etiam, decentibus conditionibus haberemus. At vero, ex ardore fidei, nostreque devotionis ad vestram apostolicam sanctitatem, et ob decus totius nominis christiani, hucusque dissimulavimus, persuadentes nobis, ac sperantes a certo, mediante unione principum ac potentiarum christianorum, beatitudinem vestram, validis remediis, magnisque et necessarijs provisionibus, huic morbo pestifero obviare debere. Licetque certissimum teneamus, sanctitatem vestram, veluti supremum christianorum principem, summumque in terris Jesu Christi vicarium, nihil magis appetere, quam huius sancti operis perfectionem, videmus tamen preterire tempus, nec ea parari, sive disponi, que magnitudo tante rei exigit. Nos, clementissime pater, ut diximus, non sumus illi, qui tante potentie resistere, tantumque onus sustinere possimus, maximeque impliciti bello Ligurie, quod aliorum culpa, injuste nobis infertur, qui semper pacis et quietis zelatores fuimus. Hec demum, solita devotione nostra sanctitatis vestre, cujus sumus deditissimi filij, pro satisfactione debiti nostri significasse voluimus, ut apud deum et mundum pateat honestas nostra, nec unquam accusari possimus.
De parte | 58 | 76 |
De non | 8 | — |
Non sincere | 5 | 6 |